Anno tertio Osee regis Israel regnavit Ezechias Jerusalem. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit. Nomen matris ejus Abi de Jerusalem, filia Zachariae, posthumi Zachariae lapidati. Qui convocatis sacerdotibus et levitis aperuit templum primo anno, et primo mense regni sui, et vasa Dei reparavit, et restituit sacrificia intermissa. Ipse de consilio sacerdotum fecit phase secundo mense non in tempore suo, quia non potuit populus primo mense convenire in Jerusalem, nec sacerdotes purificati erant. Tamen tanta multitudo fuit, quod multi impurificati comederunt Pascha, et tanta copia victimarum, quod in multis levitae suppleverunt officium sacerdotum. Et post Pascha solemnizaverunt aliis septem diebus. Hic dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et lucos succidit, et confregit serpentem aeneum, quem fecit Moyses, cui usque ad illud tempus filii Israel adolebant incensum, et pulverem ejus sparsit in torrentem Cedron, et vocavit nomen ejus Noestam, quod interpretatur, os eorum. Quasi dicat: Dicebatur deus, sed non erat. Scripsit quoque filiis Israel, ut redirent ad cultum Dei, quorum quidam nuntios ejus neglexerunt, quidam quosdam interfecerunt. Unde etiam postea, ut praedictum est, meruerunt captivari. Recessit quoque a rege Assyriorum ne serviret ei. Ipse percussit Philisthaeos, usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam, id est praesidia et civitates. Anno decimo quarto regni Ezechiae ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, in terram Juda, et cepit civitates eorum, et misit ad eum Ezechias in locis, dicens: Recede a me, et quod imposueris mihi feram. Et induxit ei rex Assyriorum trecenta talenta argenti, et triginta auri, et juravit quod non noceret ei. Cumque non invenisset Ezechias hanc summam in thesauris domus Domini et suis, recepit laminas auri, quas ipse affixerat in valvis templi. Cumque misisset regi Assyriorum praedictam pecuniam, irritum fecit Sennacherib jusjurandum, et misit ad obsidendum Jerusalem, Tharthan et Rapsacen, et castrametati sunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via agri Fullonis, et abstulerunt civibus aquam exterioris piscinae. Cumque vocassent regem ad colloquium, noluit exire, sed misit ad eos Eliacim pontificem, et Sobnam scribam, et Joachin a commentariis, et loquebatur ad eos Rapsaces Hebraice, erat enim Samarites, ut quidam volunt. Fuerunt qui dicerent eum filium Isaiae, qui transierat ad Assyrios, et susceperat ritum gentium, et factus erat chiliarchus, et ait: Haec dicit rex magnus Assyriorum ad te. O Ezechia, in quo confidis, ut audeas rebellare? Si confidis in rege Aegyptio, inniteris baculo arundineo. Si spem ponis in Deo tuo, nunquid dii gentium, et Deus Israel liberaverunt eos de manu mea? Si spem ponis in populo tuo: dabo tibi duo millia equorum, nec poteris apud te invenire ascensores. Et rogabant nuntii Rapsacem, ut loqueretur eis Syriace, et non Judaice, audiente populo, qui erat super murum. Tunc exclamavit Rapsaces etiam ad populum: Haec dicit rex magnus Assyriorum: Facite mecum quod vobis utile est, ne comedatis stercora vestra, et bibatis urinam vestram. Egredimini ad me, et utimini bonis vestris, donec veniam ad vos et transferam vos in terram, quae est similis vestrae. Cumque retulissent nuntii comminationes istas ad Ezechiam, scidit rex vestimenta sua, et opertus est sacco, et ingressus est domum Domini, et misit praedictos nuntios, et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam dicentes: Haec dicit Ezechias: Dies haec, dies tribulationis nostrae est et increpationis divinae. Ora pro reliquiis Israel, si forte Deus audiat blasphemiam Rapsacis, et vindicet. Et respondit Isaias: Haec dicit Dominus Ezechiae, noli timere. Ecce ego immittam regi Assyriorum spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. Et recessit Rapsaces a Jerusalem, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Transivit autem rex ad pugnandam Aegyptum, ut triumphans rediret ad evertendam Jerusalem. Cumque obsedisset Pelusium, audivit Tharacam regem Aethiopiae, cum multo exercitu venire in auxilium Aegyptiorum, et conturbatus rex dixit Tharacam esse sacerdotem Vulcani, et ideo non dimicaret cum eo. Et rediit in Judaeam, et obsedit Jerusalem. Herodotus tamen aliam causam tradit reditus sui. Orante namque rege Aegyptiorum ad Deum, multitudo soricum in una nocte comedit chordas arcuum in castris ejus, et facti sunt Assyrii inermes, et dicit Rapsacem cum exercitu remansisse circa Jerusalem, et Sennacherib rediisse ad eum de Aegypto. Verumtamen ante reditum Sennacherib de Aegypto in Judaeam, haec facta sunt, quae sequuntur.